HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXIV: Quod Herodes illusit Domino

#Luc. XXIII

Cumque accepisset Pilatus, quod homo Galilaeus esset, quia Herodes, qui praeerat regioni illi, Hierosolymis erat his diebus, volens deferri ei honorem misit ei Jesum, ut dominus Galilaeae hominem Galilaeum, vel absolveret, vel damnaret. Et ideo reconciliatus est Herodes Pilato, super nece Galilaeorum, quam praediximus. Et gavisus est Herodes, quia ex multo tempore cupierat Jesum videre, et signum ab eo videre. Sacerdotes autem constanter accusabant Jesum coram Herode. Qui cum interrogasset Jesum in multis, nec recepisset responsum ab eo, sprevit eum, et illusit ei, existimans eum fatuum, vel non sanae mentis. Et in signum illusionis induit eum alba veste.